- SCUTULA
- I.SCUTULAGraece σκυτάλη, apud Carsarem de Bello Civ. l. 3. c. 40. quatuor biremes subiectis scutulis impulsas vectibus in interiorem partem transduxit: phalanga est et virga, quae subiciuntur navibus, ad eas in mare deducendas et impellendas. Hincque pro ornatura vestium sumitur; unde σκούτλω???ις Heroni, fascia seu instita, in ima parte vestis circumcurrens, quam ῥάβδον Pollux vocat. Alias Scutulae, in vestibus quadraturae erant, ad instar plagarum, quibus retia distinguuntur, contextae; Unde Scutulata Toga, Scutulatae Vestes, quas in Lusitania ex lana Istrica et Liburnica, quae, quod sine villis esset, pilo propior erat, confici consuevisse, docet Plin. l. 8. c. 48. ubi ait: Istriae ac Liburniae lanam pilo propiorem quam lanae, et ideo pexis vestibus alienam, et quam sola ars scutulatô textu commendat in Lusitania. Ex lana enim villosa haudquaquam texi poterant istiusmodi Scutulae, quod villorum densitate textura et artificium operiebatur, cum contra in lana pilo propiore scutulatus textus non impedientibus villis appareret. Similis lana Aegyptia erat, e qua confectas vestes, postquam usu obsolevêre, tinctas rursusque aevô durasse, idem Plin. habet. Cum enim illae nihil praeter colorem amitterent, utpote villis carentes, quoties denuo tingebantur, eum denuo recipiebant, et veteres recentesque filorum textum ostentabant: qua in parte Scutulatis similes fuêre, quae Rasae dictae sunt, quasque proin coniunxit Iuvenal. Sat. 2. v. 97.Caerulea indutus Scutulata galbana rasa.Vide Octav. Ferrarium de Re Vestiar. Part. 1. l. 1. c. 18. Istiusmodi contextu constitisse Saga Gallorum, Scutulata dicta Latinis, quae Graecis ῥαβδωτὰ seu virgata, quod virgas quasdam in longum aut latum variâ serie ac colore porrectas haberent, macularumque instar cancellatim et reticulatim distincta essent, docet Scaliger. Unde Gallos Diodorus ait, saga gestâsle, ῥαβδωτὰ πλινθίοις πολυανθέ???ι καὶ πυκνῆς διειλημμένα, Scutulata et reticulatim distincta. Scutulae enim Graecis τὰ πλινθία, i. e. quadra sunilia retium maculis, quas Graeci vocant τοὺς βρόχους. Idem Ferrarius Part. 2. l. 3. c. 16. Vide quoque Dempster. ad Rosin. l. 7. c. 31. ubi ex Iul. Polluce Onomastic. l. 5. c. 4. affert, Scutula, βρόχος, rete quadrangulum et oblongum: Inprimis vero Salmas. Not. ad Vopisc. in Aureliano c. 41. et Carino, c. 20. Infra quoque aliquid, voce Strophium. Indidem Scutulatiequi occurrunt apud Palladium l. 4. c. 13. Colores equt praecipui, badius, ravus, galbaneus, russeus -- scutulatus, albus, guttatus etc. ex emendatione Barthii. Scutulatos autem vocari ait Isidor. propter orbes, quos habent candidos inter purpureos, scutularum scil. formâ. Vide de illis Bochart. Hieroz. Parte prior. l. 2. c. 7. ubi de 6. equorum coloribus in Zacharia: et l. 3. c. 7. ubi de Pardo. Sed et Scutula genus lancis vel disci, unde Scutella: quod utrumque a Scutra ortum, non a σκυτάλη. Unde, cum rotunda sint, Scutulae in vestibus, quae quadratae erant, cum illis nihil commune habuêre, Salmas. ad Vopisc. in Carino, loc. cit. ubi tamen, sicut virgatum, ita et scutulatum, nonnumquam quibuslibet etiam maculis variatum indigitare, addit: exemplô equorum, de quibus dictum, quosque Pornellatos hodie. Gallis vocari observat.II.SCUTULAcastellum Latii, ad pedem montis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.